monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 170

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 170
Quoniam rectitudo iustitiam abiicit, et iniustitia rectitudinem impugnat. Sic etiam sacerdos non potest simul et pari devotione habere ancillam et dominam, videlicet carnalem copulam et spirituale consortium; quia haec duo in perfectione simul esse non valent. Quoniam illud quod carnale est, impugnat hoc quod spirituale est, et spirituale deprimit illud quod carnale est.